- BICOCULAE inlices
- BICOCULAE inlicesin Appuleii Apolog. Laelio dicuntur ἴϋγγες, i. e. motacillae, quod caudae assiduâ vibratione quadantenus duplicem eam faciunt, et sic duas videntur caudas habere. Bochart. Hieroz. part. prior. l. 1. c. 4. Quemadmodum bilingues Serpentes nonnullae dicuntur, quod tam tremulô motu linguam crispaut, ut non una, sed gemina esse videatur; et sarissam duplicare apud Poetam, est sic eam vibrare ac crispare, ut duplex quasi quatiendo fiat. Occurrit vox in Erotopaegnio Laelii e quo versus aliquos citat in Apolog. suae Appuleius,Antipathes illud quaerito,Philtra omnia undique irrunnt,Trochus ------------ ------ surculi,Sauri, illices biodulae, hinnientiumdulcedines.Ubi inter philtra, quorum pleraque genera ibi coacervat, bicodulas quoque recenset illces, h. e. ἴϋγγας. Quô nomine indigitant Graeci omne id, in quo est aliquid ἑλκυςτικὸν, ab hac veneficarum avicula. Salmas. ad Solin. p 942. et 943.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.